1. Fratres karissimi, spiritui sancto credite, qui loquitur in nobis. Iam antea diximus, quia mundi finis in proximo est, et consummatio superest. Numquid non in hominibus prima fides emarcuit?
Series:Articles

On the Last Times, the Antichrist, and the End of the World

by Pseudo-Ephraem

Latin Text

1. Fratres karissimi, spiritui sancto credite, qui loquitur in nobis. Iam antea diximus, quia mundi finis in proximo est, et consummatio superest. Numquid non in hominibus prima fides emarcuit? Quam uidentur in pueris . . . . . . . ., in antistibus criminosa, in sacerdotibus falsidici, in leuitis periuria, in ministris maleficia, in senioribus adulteria, in iuuenibus luxuria, in mulieribus falsus aspectus, in uirginibus adulter affectus! Et in his omnibus bella Persarum sunt, ac diuersarum gentium inminere et regnum aduersus regnum insurgere . . . . . . .; et cum coeperit regnum Romanorum gladio consummari, adest aduentus mali. In expletione enim Romani regni necesse est saeculum consummari. In illis diebus ueniunt ad regnum Romanum duo fratres, et uno quidem animo praesunt, sed quoniam unus praecedit alium, fiet inter eos scidium. Soluitur itaque aduersarius et excitabit odium inter regna Persarum et Romanorum. In illis diebus multi consurgunt contra regnum Romanum, et populus Iudaeorum aduersarii eius erunt. Erunt enim commotiones gentium et auditiones malae, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca, et captiui ducentur in omnes gentes, et erunt poelia et opiniones proeliorum, et multa comedet gladius a solis ortu usque ad occasum. Et erunt tempora periculosa nimis, quae non sinunt mentem de melioribus cogitare prae timore et perturbatione, cum multae pressurae et desolationes regionum aduenerint.

2. Debemus itaque, fratres mei, intellegere, quid inmineat uel incumba. Iam facta sunt fames et pestilentiae, commotines gentium et signa, quae a Domino praedicta sunt, iam consummata sunt, et non est aliud, quod superest, nisi aduentus mali in expletione regni Romani. Quid ergo occupamur in terrenis negotiis, et mens nostra adfixa tenetur in concupiscentiis mundi uel sollicitudinibus saecularium? Quid ergo non proicimus a nobis omnem actuum terrenorum sollicitudinem et nosmet ipsos praeparamus in occursum domini Christi, ut nos eruat a confusione, quae uniuersum obruet mundum? Credite mihi, fratres karissimi, quia aduentus Domini prope est, credite mihi, quia mundi finis in proximo est, credite mihi, quia nouissima hora est. Aut, nisi oculis uestris uideritis, non creditis? Uidete, ne in uobis conpleatur prophetae illa sententia dicentis: Uae his, qui concupiscunt uidere diem Domini! Omnes enim sancti et electi Dei ante tribulationem, quae uentura est, colliguntur et ad Dominum adsumuntur, ne quando uideant confusionem, quae uniuersum propter peccata nostra obruet mundum. Itaque, fatres karissimi mihi, undecima hora est, et finis huius mundi ad metendum peruenit, et angeli, accincti et praeparati, falces in manibus tenent, Domini expectantes imperium. Et nos caeca infidelitate mundum ad occasum peruenientem mane putamus existere. Commotiones gignuntur, bella diuersarum gentium proeliaque et incursiones barbarorum inminent, et regiones nostrae desolabuntur, et nos nec auditum, nec aspectum pertimescimus, ut poenitentiam utique agamus; etiam nobis metum incutiunt, et nec sic conuerti uolumus, cum indigeamus utique poenitentia pro nostris facinoribus!

3. Cum ergo aduenerit mundi finis, consurgunt bella diuersa, commotines undique, terrae motus horribiles, perturbationes gentium, tempestates per loca, pestilentiae, fames, sitis per itinera, pericula magna per mare et aridam, persecutiones assiduae, occisiones atque iugulationes ubique, timor in domibus, pauor in urbibus, tremor in itineribus, suspectiones in mari, sollicitudo in plateis. In deserto obstupescunt homines, in ciuitatibus liquefiunt animae. Non dolebit amicus super amicum, nec frater pro fratre, nec parentes pro filiis, nec seruus fidelis pro domino, sed una necessitas operiet uniuersos, nec quisquam potest reperiri in tempore illo, qui non totus ad periculum [proprium intentus] sit, sed omnes, timore constricti, tabescunt ob incumbentia mala.

4. Cumque igitur concutietur terra a gentibus bellicis abscondent se homines in montibus et saxis, per speluncas et cauernas terrae, per sepulchra et monumenta mortuorum et illic a pauore contabescentes spirant, quia non est quoquam fugere, sed erit undique concessio et pressura itolerabilis. Et qui in oriente sunt, fugient ad occidentem, qui autem sunt in occidente, fugient ad orientem, et non est locus tutior usquam, quia operietur mundus a nequissimis gentibus, quarum aspectus ferarum magis quam hominum esse uidetur. Gentes enim illae horribiles nimis, profanissimae et coinquinatae, quae nec uiuis parcunt, nec mortuis uiuos conterent, mortuos comedent, carnem morticinam edunt, sanguinem iumentorum bibunt, terram polluunt, uniuersa contaminant, et qui resisterepossit, non est. In illius diebus non sepelientur homines, nec Christianus, nec haereticus, nec Iudaeus, nec paganus, quia prae pauore et formidine non est, qui humet eos; omnes namque fugientes semet ipsos ignorant.

5. Cumque conpleti fuerint dies temporum gentium illarum, postquam terram conrumperint, requiescet; et iam reqnum Romanorum tollitur de medio, et Christianorum imperium traditur Deo et Petri; et tunc uenit consummatio, cum coeperit consummari Romanorum regnum, et expleti fuerint omnes principatus et potestates. Tunc apparebit ille nequissimus et abominabilis draco, ille, quem appellauit Moyses in Deuteronomio, dicens: Dan catulus leonis, accubans et exiliens ex Basan. Accubat enim, ut rapiat et perdat et mactet. Catulus leonis uero non sicut leo de tribu Iuda, sed propter iram rugiens, ut deuoret. Ex Basan autem exiliet. Basan quippe interpretatur confusio. Ex confusione iniquitatis suae consurget. Qui sicut perdix colliget sibi filios confusionis, et multiplicabit agere, et uocat, quos non genuit, sicut dicit Hieremias propheta. Etiam in nouissimo die relinquent illum uelut confusum.

6. Cum ergo uenerit mundi finis, ille nefandus, mendax et homicida de tribu nascitur Dan. Ex semine uiri et ex inmunda uel turpissima uirgine, malo spiritu uel nequissimo mixto, concipitur. Sed nefandus ille conruptor potius animarum quam corporum, dumque adulescens, subdolus draco sub specie institiae uidetur uersari, antequam sumat imperium. Erit enim omnibus subdole placidus, munera non suscipiens, personam non praeponeus, amabilis omnibus, quietus uniuersis, xenia non appetens, affabilis apparens inter proximos, ita ut beatificent eum homines, dicentes: Iustus homo hic est, nescientes, lupum latere sub specie agni, et rapacem esse intrinseeus sub pelle ouili.

7. Sed cum coeperit adpropinquare tempus abominationis desolationis eius, factus legitimus, sumet inperium, et, sicut dicitur in psalmo: Facti sunt in susceptionem filiis Loth, occurrent ei primi Moabitae et Ammanitae tamquam suo regi. Cum ergo regnum acceperit, iubet, sibi reaedificari templum Dei, quod est in Hierusalem; qui ingressus in eo sedebit ut Deus et iubet, se adorari ab omnibus gentibus, cum sit carnalis et inmundus et nequissimo spiritu et carne commixtus. Tunc conplebitur illud eloquium Danielis prophetae: Et deum paturm suorum nescibit, neque desideria mulierum cognoscet. Omnem enim cultum ad se conertet nequissimus serpens. Proponet namque edictum, ut circumcidantur homines secundum ritum legis antiquae. Tunc gratulabuntur ei Iudaei, eo quod eis reddiderit usm prioris testamenti; tunc confluent ad eum in ciuitatem Hierusalem undique omnes, et calcabitur a gentibus urbs sancta menses quadraginta duo, sicut sanctus apostolus in Apocalypsi dicit, qui fiunt anni tres et dimidium, dies mille CCLX.

8. In his tribus annis et dimidio suspendet caelum rorem suum; pluuia enim super terram non erit, et nubes discurrere per a‘rem cessabunt, et stellae difficile uidebuntur in caelo prae nimia siccitate, quae fit in tempore saeuissimi draconis. Siccabunt enim uniuersa flumina magna et fontes inundantes sibi ualidissimi, torrentes aridabunt uenas suas propter intolerabilem aestum, et erit tribulatio magna, qualis non fuit, ex quo homines coeperunt esse super terram, et erit fames et sitis inportabilis. Et tabescent filii in sinu matrum suarum, et coniuges super genua uirorum suorum, non habentibus escas ad comedendum. Erit enim in illis diebus penuria panis et aquae, et nemo potest uenundare uel emere de frumento caducitatis, nisi qui serpentinum signum in fronte aut in manu habuerit. Tunc iacebunt aurum et argentum per plateas et indumenta pretiosa uel lapides pretiosi, nec non et omne genus margaritarum per uicos et plateas urbium, et non est, qui manum extendat et tollat uel concupiscat, sed pro nihilo contemplantur uniuersa prae nimia penuria et inedia panis, quia non tuetur terra ab imbribus caeli, nec ros, nec aurarum humor erit super terram. Illi autem, qui per deserta uagantur, fugientes a facie serpentis, curuant genua sua ad Deum, quemadmodum agni ad ubera matrum, salutare Domini sustinentes, errantes per solitudines edunt herbas.

9. Tunc, cum ista necessitas operuerit uniuersos, iustos et impios, iustos, ut domino suo probentur, impios uero, ut cum suo auctore diabolo in aeternum damnentur, aspiciens Deus humanum genus periclitantes et afflatu draconis horribilis fluctuantes, mittit eis consolatoriam praedicationem per famulos suos, prophetas Enoch et Heliam, qui, necdum mortem gustantes, ad pronuntiandum secundum aduentum Christi, et ut arguant inimicum, seruati sunt. Cumque iusti apparuerint illi, confundunt quidem aduersarium serpentem cum eius calliditate et reuocant aduocatos fideles ad Deum, ut ab eius seductione . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

10. Cumque peractum fuerit triennium et dimidium, tempus Antichristi, per quod seduxerit mundum, post resurrectionem duorum prophetarum, in hora, quam ignorat mundus, et in die quem nescit inimicus uel perditionis filius, adueniet filii hominis signum, et prodiens apparebit Dominus cum uirtute magna et maiestate multa, signo praeeunte eum salutaris ligni, nec non et omnibus uirtutibus caelorum cum uniuerso choro sanctorum signum sanctae crucis gestantibus humeris, praecedente ante illum tuba angelica, quae intonabit et dicet: Surgite, dormientes, surgite, occurrite Christo, quia uenit hora iudicii eius! Tunc superueniet Christus et confundetur inimicus, et interficiet eum Dominus spiritu oris sui. Alligabitur et demergetur in abyssum ignis aeterni uinus cum patre suo Satan; et omnes, qui illius uoluntates perficiunt, cum eo in aeternum peribunt; iusti autem cum Domino haereditabunt uitam aeternam in saecula saeculorum.